How Majestic Is Your Name by William Ellison — Lyrics

William Ellison Latin English Sacred Anthems Staff notation

Full Lyrics

In finem, pro torcularibus. Psalmus David. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Quoniam videbo caelos tuos,opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti. Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Download the sheet music

How Majestic Is Your Name

How Majestic Is Your Name

By William Ellison
Staff
Latin, English
30 pages
0 Downloads
Sacred Anthems
0 0

More lyrics you may want