Full Lyrics
Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc
et usque in saeculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum:
ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israël!