Full Lyrics
In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,
et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.
Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:
quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.
Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob:
et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.