Full Lyrics
Custodes hominum psallimus angelos
naturae fragili quos pater addidit
coelestis comites, insidiantibus
ne succumberet hostibus.
Nam quod corruerit proditor angelus,
concessis merito pulsus honoribus,
ardens invidia pellere nititur
quos coelo Deus advocat.
Huc custos igitur pervigil advola
avertens patria de tibi credita
tam morbos animi quam requiescere
quidquid non sinit incolas.
Sanctae sit Triadi laus pia jugiter
cujus perpetuo numine machina
triplex haec regitur cujus in omnia
regnat gloria saeculaa.
Amen.