Full Lyrics
Regina coeli laetare, Alleluia.
Quia quem meruisti portare, Alleluia.
[Iam] Resurrexit sicut dixit, Alleluia.
Ora pro nobis Deum. Alleluia.
(variant last line:)
Ora pro nobis rogamus, alleluia.
Additional text (found in Ferdinand Schubert's setting):
Gaude et lætare, Virgo Maria, Alleluia;
Quia surrexit Dominus vere, Alleluia.Oremus:
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignatus
es: præsta, quæsumus; ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ.
Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.