Caelitum Joseph by Michael J. Drake, Jr. — Lyrics

Michael J. Drake, Jr. Latin Sacred Hymns Staff notation

Full Lyrics

Caelitum Joseph decus, atque nostrae Certa spes vitae, columenque mundi, Quas tibi laeti canimus, benignus Suscipe laudes. Te Sator rerum statuit pudicae Virginis sponsum, voluitque Verbi Te patrem dici, dedit et ministrum Esse salutis. Tu Redemptorem stabulo jacentem, Quem chorus Vatum cecinit futurum, Aspicis gaudens, humilisque natum Numen adoras. Rex Deus regum, Dominator orbis, Cujus ad nutum tremit inferorum Turba, cui pronus famulatur aether Se tibi subdit. Laus sit excelsae Triadi perennis, Quae tibi praebens superos honores, Det tuis nobis meritis beatae Gaudia vitae. Amen.

Download the sheet music

Caelitum Joseph

Caelitum Joseph

By Michael J. Drake, Jr.
Staff
Latin
4 pages
1 Downloads
Sacred Hymns
0 0

More lyrics you may want