Aus unsers Herzen Grunde, SWV 172 by Heinrich Schütz — Lyrics

Heinrich Schütz Latin German Sacred Hymns Staff notation

Full Lyrics

In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob: et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

Download the sheet music

Aus unsers Herzen Grunde, SWV 172

Aus unsers Herzen Grunde, SWV 172

By Heinrich Schütz
Staff
Latin, German
1 page
0 Downloads
Sacred Hymns
0 0

More lyrics you may want