Full Lyrics
1. Aeterne gratias tibi
dicamus omnes conditor,
Quod inter hostes plurimos,
Ecclesiam servas tamen.
2. Ut inter arma gentium,
Herodis et Satellites
Interque tetros dogmatum
Furores et deliria.
3. Servas Mariam virginem
Domumque castae Elisabeth,
Quae praedicavit munus tuum,
Datumque Christum nuntiat.
4. Non Pontifex, non Principes,
etsi sciunt oracula
vatum, venisse noverant,
salutis autorem novae.
5. Sed dulcis haec Elizabeth,
et virginis congressio,
Arcana promit caeteris,
vere Deum colentibus
6. Alvoque foetus conditus,
longo sacerdotum agmini,
agnoscit, ignotum ducem,
adorat et gestu suo.
7. Haec prima Synodus fuit,
testata deo Christo duce,
postquam statuto tempore,
Verbum Patris factum est caro.
8. Accensa testimoniis,
in corde nostro talibus,
colat fides, et invocet,
Christum Mariae filium.
9. Opemque spe firma petat,
missumque credat a Patre.
ut invocantes adjuvet,
malisque cunctis liberet.