Dies irae by Pascal Picard — Lyrics

Pascal Picard Latin Sacred Sacred songs Staff notation

Full Lyrics

1. Dies irae, dies illa solvet saeclum in favilla, teste David cum Sibylla. 2. Quantus tremor est futurus, quando iudex est venturus, cuncta stricte discussurus? 3. Tuba mirum spargens sonum, per sepulchra regionum, coget omnes ante thronum. 4. Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, iudicanti responsura. 5. Liber scriptus proferetur in quo totum continetur, unde mundus iudicetur. 6. Iudex ergo cum sedebit, quidquid latet, apparebit; nil inultum remanebit. 7. Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, cum vix iustus sit securus? 8. Rex tremendae maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis. 9. Recordare, Iesu pie, quod sum causa tuae viae: ne me perdas illa die. 10. Quaerens me, sedisti lassus: redemisti crucem passus: tantus labor non sit cassus. 11. Iuste Iudex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis. 12. Ingemisco tamquam reus: culpa rubet vultus meus: supplicanti parce, Deus. 13. Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti. 14. Preces meae non sunt dignae: sed tu bonus fac benigne, ne perenni cremer igne. 15. Inter oves locum praesta, et ab haedis me sequestra, statuens in parte dextra. 16. Confutatis maledictis, flammis acribus addictis: voca me cum benedictis. 17. Oro supplex et acclinis cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis. 18. Lacrymosa dies illa qua resurget ex favilla iudicandus homo reus. Huic ergo parce, Deus: Pie Iesu Domine, dona eis requiem. Amen.

Download the sheet music

Dies irae

Dies irae

By Pascal Picard
Staff
Latin
21 pages
0 Downloads
Sacred Sacred songs
0 0

More lyrics you may want