Full Lyrics
(P) Heu mihi succurre quæso animæ meæ
Virgo pia Sancta Mater Maria
(M) Quid clamas fili?
Cur ploras peccator
Quid factum est animæ tuæ dilecti mi?
(P) Venit inimicus & supplantavit me
Ideo instabilis facta est anima mea
Cecidit in manum de qua surgere non potero
(M) Ne timeas a facie eius quia ego tecum sum
Audi tantum vocem meam
(P) Loquere Maria afflictorum consolatrix
Ecce audi(t?) servus tuus
(M) Ego rogabo pro te filium
Tu Mariam invoca
Advocatam interpella fili dilecte mi
(P) Maria dulcis & pia
(M) Parce fili animæ quærenti te
(P) Esto mihi semper advocata
(M) Et misericordiam deposcenti
(P) tu Maria es advocata Christianorum
Gloria & honor sit tibi
(?) Fili ecce enim exaudisti me
Extol(l)amus ergo ambo vocem dicentes
Nil canitur suavius
Nil auditur iucundius
Nil cogitatur dulcius
Quam Iesus Dei Filius