Full Lyrics
INTRODUCTION
Credo in unum Deum
REFRAIN
Patrem Omnipotentem, factorem caeli et terrae
Patrem Omnipotentem, factorem caeli et terrae
VERSE 1
Visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum Jesum Christum
Filium Dei unigenitum
et ex patre natum
VERSE 2
ante omnia Saecula
Deum de Deo
Lumen de lumine
Deum verum de Deo vero
Genitum non factum, consubstantialem patri:
per quem omnia facta sunt
Qui Propter nos homines
et propter nostram Salutem descendit de caelis
VERSE 3
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
et homo factus est
VERSE 4
Crucifixus etiam pro nobis sub pontio Pilato
passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris
Et iterum venturus est cum gloria
judicare vivos et mortuos;
cujus regni non erit finis
VERSE 5
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem
Qui ex patre filioque procedit
Qui cum patre et filio Simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas
VERSE 6
Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum,
Et expecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi Saeculi. Amen.