Benedicite by Graham Patterson — Lyrics

Graham Patterson Latin English Sacred Liturgical music Staff notation

Full Lyrics

Liber Usualis p. 227 BENEDICITE, omnia opera Domini, Domino; laudate et superexaltate eum in saecula. BENEDICITE, caeli, Domino, benedicite, angeli Domini, Domino. BENEDICITE, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, benedicite, omnes virtutes Domini, Domino. BENEDICITE, sol et luna, Domino, benedicite, stellae caeli, Domino. BENEDICITE, omnis imber et ros, Domino, benedicite, omnes venti, Domino. BENEDICITE, ignis et aestus, Domino, benedicite, frigus et aestus, Domino. BENEDICITE, rores et pruina, Domino, benedicite, gelu et frigus, Domino. BENEDICITE, glacies et nives, Domino, benedicite, noctes et dies, Domino. BENEDICITE, lux et tenebrae, Domino, benedicite, fulgura et nubes, Domino. BENEDICAT terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. BENEDICITE, montes et colles, Domino, benedicite, universa germinantia in terra, Domino. BENEDICITE, maria et flumina, Domino, benedicite, fontes, Domino. BENEDICITE, cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino, benedicite, omnes volucres caeli, Domino. BENEDICITE, omnes bestiae et pecora, Domino, benedicite, filii hominum, Domino. BENEDIC, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. BENEDICITE, sacerdotes Domini, Domino, benedicite, servi Domini, Domino. BENEDICITE, spiritus et animae iustorum, Domino, benedicite, sancti et humiles corde, Domino. BENEDICITE, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. BENEDICAMUS Patrem et Filium cum Sancto Spiritu; laudemus et superexaltemus eum in saecula. BENEDICTUS es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula.

Download the sheet music

Benedicite

Benedicite

By Graham Patterson
Staff
Latin, English
20 pages
0 Downloads
Sacred Liturgical music
0 0

More lyrics you may want