Full Lyrics
REFRAIN
Ubi caritas et amor Deus ibi est.
VERSE 1
Congregavit nos in unum Christi amor.
Exsultemus et in ipso jucundemur.
Timeamus et amemus Deum vivum
Et ex corde diligamus nos sincero.
VERSE 2
Simul ergo cum in unum congregamur
Ne nos mente dividamur caveamus.
Cessent jurgia maligna cessent lites.
Et in medio nostri sit Christus Deus.
VERSE 3
Simul quoque cum beatis videamus
Glorianter vultum tuum, Christe Deus
Gaudium quod est immensum atque probum.
Saecula per infinita saeculorum.
Amen.