Full Lyrics
KYRIE
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
GLORIA
Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te.
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Jesu Christe.
Domine Deus Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
CREDO
Credo in unum Deum.
Patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi. Amen.
SANCTUS
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra, gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
PATER NOSTER
Pater noster, qui es in caelis:
Sanctificetur nomen tuum;
Adveniat regnum tuum;
Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
Et ne nos inducas in tentationem;
Sed libera nos a malo.
DOXOLOGY
Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula.
AGNUS DEI
Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi dona nobis pacem.
LATIN RESPONSES
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Lectio Sancti Evangelii secundum N. Gloria tibi Domine.
Verbum Domini. Laus tibi, Christe.
Sursum corda. Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et justum est.
Mysterium fidei: Mortem tuam annuntiamus Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
Offerte vobis pacem. Pax et caritas Christi.
Ite Missa est. Deo gratias.