Full Lyrics
[KYRIE ELEISON (Orbis factor)]
Kýrie eléison
Christe, eléison
Kýrie eléison
Kýrie eléison
[KYRIE 424b (De Angelis)]
Kýrie eléison
Christe, eléison
Kýrie eléison
Kýrie eléison
[GLORIA]
Glória in excélsis Deo.
Et in terra pax hominibus bónæ voluntátis.
Laudámus te. Benedícimus te.
Adorámus te. Glorificámus te.
Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam.
Dómine Deus, Rex caeléstis,
Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili unigénite, Jesu Christe.
Dómine Deus, Agnus Déi, Fílius Patris.
Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Qui tollis peccáta mundi,
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.
Quóniam tu solus sanctus. Tu solus Dóminus.
Tu solus Altíssimus, Jesu Christe.
Cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris.
Amen.
[CREDO]
Credo in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium, et invisibílium.
Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sáecula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines te propter nostram salútem descéndit de caelis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: Et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in caelum: sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória, judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas.
Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri saéculi.
Amen.
[PATER NOSTER]
Pater noster, qui es in caelis:
Sanctificétur nomen tuum;
Advéniat regnum tuum; Fiat volúntas tua, Sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie,
Et dimítte nobis débita nostra.
Sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem.
Sed líbera nos a malo.