In illo tempore by Francesco Soriano — Lyrics

Francesco Soriano Latin Sacred Motets Gospel motets Staff notation

Full Lyrics

In illo tempore assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem eius: et duxit illos in montem excelsum seorsum: et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Helias cum eo loquentes respondens autem Petrus dixit ad Jesum, Domine: bonum est nos hic esse. Si vis, faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Heliae unum. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube dicens Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde et accessit Jesus et tengit eos: dixitque eis. Surgite, surgite et nolite timere. Levantes autem oculos suos neminem viderunt: Nisi solum Jesum Et descendentibus illis de monte precipit eis Jesus dicens: Nemini dixeritis visionem hanc: donec filius hominis a mortuis resurgat.

Download the sheet music

In illo tempore

In illo tempore

By Francesco Soriano
Staff
Latin
17 pages
0 Downloads
Sacred Motets Gospel motets
0 0

More lyrics you may want