Hispanum ad coenam by Alexander Utendal — Lyrics

Alexander Utendal Latin Secular Motets Staff notation

Full Lyrics

Hispanum ad coenam mercator Belga vocarat regifico luxu mensa parata fuit, extera convivis non deerant vina vocatis, aureaque artifici pocula sculpta manu. Hispanus miratur opes, miratur et artes miratur lautae fercula multa dapis. Ingenia et artes unde his regionibus inquit, semper ubi stertunt ebria turba viri? Mox importuno civilior hospes Ibero respondit placido talia verba sono: Nos bibimus vestris quae vina vehuntur ab oris, vos bibitis gelidas dum sitis ardet aquas, ingenia haud mirum quod vobis acria desint, quod bibitis bibit hoc vester asellus idem.

Download the sheet music

Hispanum ad coenam

Hispanum ad coenam

By Alexander Utendal
Staff
Latin
7 pages
0 Downloads
Secular Motets
0 0

More lyrics you may want