Freedom by Elisha West — Lyrics

Elisha West Latin English Sacred Set pieces Staff notation

Full Lyrics

Alleluja, Aggaei et Zachariae. Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt. Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Download the sheet music

Freedom

Freedom

By Elisha West
Staff
Latin, English
1 page
0 Downloads
Sacred Set pieces
0 0

More lyrics you may want