Full Lyrics
Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
gemelli capreae;
collum tuum sicut turris eburnea;
oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt
in porta filiae multitudinis;
nasus tuus sicut turris Libani
quae respicit contra Damascum;
caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui
sicut purpura regis iuncta canalibus.