Full Lyrics
INTRODUCTION
Credo in unum Deum
REFRAIN
Patrem Omnipotentem, factorem caeli et terrae,
Patrem Omnipotentem, factorem caeli et terrae.
VERSE 1
Visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum
ante omnia saecula.
VERSE 2
Deum de Deo lumen de lumine
Deum verum de Deo vero.
Genitum non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem descendit de caelis.
VERSE 3
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato
passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.
VERSE 4
Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria
judicare vivos et mortuos;
cujus regni non erit finis.
VERSE 5
Et in Spiritum Sanctum Dominum
Et vivificantem!
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio
Simul adoratur et conglorificatur;
qui locutus est per prophetas.
VERSE 6
Et unam Sanctam Catholicam
et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum Baptisma
in remissionem peccatorum,
Et exspecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi saeculi. Amen.