Confitemini Domino - Choir Script PDF Thumbnail
Preview
0 0
AT
Edition by Willem Verkaik
0 downloads
Added Jul 29, 2026
Format: Staff
Language: Latin
Pages: 4 pages
This edition was prepared by Willem Verkaik — free to download, print, rehearse and perform.

Confitemini Domino by Giovanni Battista Treviso — Lyrics

Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israël in testamentum aeternum, dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae: cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus. Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae: ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. Et intravit Israël in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
Read full lyrics

About Confitemini Domino

Giovanni Battista Treviso's Confitemini Domino is a sacred motet for two voices, AT. The Latin text is drawn from Psalm 104, a psalm of praise and thanksgiving. The music invites singers to proclaim God's mighty deeds and to seek His face with joy. The composer encourages the singers to announce God's wonderful works to the nations, to sing and play to Him, and to rejoice in His holy name. Treviso's setting would suit services or concerts requiring a direct and celebratory expression of faith. Its two-part texture offers flexibility for various ensembles and is ideal for developing singers' ability to blend and tune.