Concentu parili by Anonymous — Lyrics

Anonymous Latin Sacred Sequence hymns Staff notation

Full Lyrics

Concentu parili hic te maria veneratur populus teque piis colit cordibus Sanctissima torpore, castissima moribus omniumque pulcherrima virgo virginum. In cuius sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus abrahæ Tu porta iugiter serata quam ezechielis vox testatur maria soli deo pervia esse creditur Ad templum detulisti tecum mundandum qui (tibi) integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genitrix Exulta cui parvus arrisit tunc maria qui letari omnibus et consistere suo nutu tribuit Si non dei possumus tantam exequi (tardi) humilitatem forma sit nobis eius genitrix Laus eius filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus Laus quoque sancto spiritui sit per evum

Download the sheet music

Concentu parili

Concentu parili

By Anonymous
Staff
Latin
4 pages
0 Downloads
Sacred Sequence hymns
0 0

More lyrics you may want