Full Lyrics
Benedicite omnia opera Domini, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicite Angeli Domini, Domino,
benedicite coeli Domino.
Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt, Domino.
Benedicite omnes virtutes Domini, Domino.
Benedicite Sol et Luna Domino,
benedicite stellae coeli Domino.
Benedicite fulgura et nubes Domino.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu:
laudemus et superexaltemus eum in saecula.