Full Lyrics
Benedic anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus.
Benedic anima mea Domino, et noli oblivisci omnium beneficiorum ejus.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas,
qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Qui replet bonis os tuum, qui renovat ut aquila juventutem tuam.
Miserator et misericors Dominus, tardus ad iram, et multum misericors.
Psalm 102, 15, 8. This is not the Vulgate translation!