Aurea luce — Lyrics

Latin Sacred Office hymns Staff notation

Full Lyrics

1. Aurea luce et decore roseo, Lux lucis, omne perfudisti saeculum: decorans caelos inclito martyrio. Hac sacra die, quae dat reis veniam. 2. Janitor caeli, doctor orbis pariter, Judices saecli, vera mundi lumina: Per crucem alter, alter ense triumphans, Vitae senatum laureati possident. 3. O felix Roma, quae tantorum principum es purpurata pretioso sanguine, non laude tua, sed ipsorum meritis excellis omnem mundi pulchritudinem. 4. Jam, bone Pastor Petre, clemens accipe Vota precantum, et peccati vincula Resolve, tibi potestate tradita, Qua cunctis cœlum verbo claudis, aperis. 5. Doctor egregie, Paule, mores instrue, Et mente polum nos transferre satage: Donec perfectum largiatur plenus, Evacuato quod ex parte gerimus. 6. Olivae binae pietatis unicae, fide devotos, spe robustos maxime, fonte repletos caritatis geminae post mortem carnis impetrate vivere. 7. Sit Trinitati sempiterna gloria, honor, potestas atque iubilatio, in unitate, cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula

Download the sheet music

Aurea luce

Aurea luce

Staff
Latin
2 pages
0 Downloads
Sacred Office hymns
0 0

More lyrics you may want