Full Lyrics
Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia
amore langueo.
Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum?
Qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus.
Caput eius aurum optimum: comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.
Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident
juxta fluenta plenissima.
Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis, et totus amabilis. Talis est dilectus meus, ipse est
amicus meus, filiae Jerusalem.
Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum?
Quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum?
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis,
et lilia colligat.
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi.