Full Lyrics
Abeuntes Pharisei consilium inierunt ut caperent Jesum in sermone,
et mittunt ei discipulos suos, cum Herodianis, dicentes:
Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces,
et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum.
Dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dari Caesari an non?
Cognita autem Jesus nequitia eorum, aiit:
Quid me tentatis hypocritae?
Ostendite mihi numisma census.
At illi obtulerunt ei denarium et ait illis Jesus:
Cuius est imago haec et superscriptio?
Dicunt ei: Caesaris.
Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari
et quae sunt Dei Deo.