MISSA 6: TONI, (H: DU MONT:) by H. Du Mont — Lyrics

H. Du Mont Latin Penitential Rite / Kyrie Latin Hymns Gloria Creed (I believe) Sanctus (Holy, Holy, Holy) Agnus Dei (Lamb of God) Solfa notation

Full Lyrics

KYRIE Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison Kyrie eleison GLORIA Gloria in excelsis Deo Et in terra pax hominibus bonae voluntatis Laudamus te Benedicimus te Adoramus te Glorificamus te Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus, Rex caelestis Deus Pater omnipotens Domine Fili unigenite Jesu Christe Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram, Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis Quoniam tu solus sanctus Tu solus Dominus Tu solus Altissimus, Jesu Christe Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris Amen CREDO Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero Genitum non factum, consubstantialem Patris per quem omnia facta sunt Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine. et homo factus est Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas Et ascendit in caelum sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit, finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem qui ex Patre Filioque procedit: Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas Et unam, sanctam, Catholicam et apostolicam Ecclesiam Confiteor unum baptisma in remissionem Peccatorum Et exspecto resurrectionem mortuorum Et vitam venturi saeculi Amen. SANCTUS Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis AGNUS DEI Agnus Dei, qui tollis peccata mundi miserere nobis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi miserere nobis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi dona nobis pacem.

Download the sheet music

MISSA 6: TONI, (H: DU MONT:)

MISSA 6: TONI, (H: DU MONT:)

By H. Du Mont
Solfa
Latin
4 pages
6 Downloads
Penitential Rite / Kyrie Latin Hymns Gloria Creed (I believe) Sanctus (Holy, Holy, Holy) Agnus Dei (Lamb of God)
0 0

More lyrics you may want