Full Lyrics
LUMEN * ad revelatiónem géntium : et glóriam plebis tuae Israel.
Cant. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace. Lumen. *
Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum. Lumen.
Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum. Lumen.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Lumen.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saécula saeculórum. Amen. Lumen.