Missa de Angelis by James Fidelis — Lyrics

James Fidelis Latin Mass Settings Penitential Rite / Kyrie Gloria Creed (I believe) Sanctus (Holy, Holy, Holy) Agnus Dei (Lamb of God) Latin Hymns Solfa notation

Full Lyrics

[KYRIE] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. [GLORIA] Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus, bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen. [CREDO] Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesu Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum scripturas. Et ascendit in caelum; sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: Cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen. [SANCTUS] Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis. [PATER NOSTER] Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere: Pater noster, qui es in caelis; sanctificetur nomen tuum; Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; Et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. [AGNUS DEI] Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

Download the sheet music

Missa de Angelis

Missa de Angelis

By James Fidelis
Solfa
Latin
5 pages
5 Downloads
Mass Settings Penitential Rite / Kyrie Gloria Creed (I believe) Sanctus (Holy, Holy, Holy) Agnus Dei (Lamb of God) Latin Hymns
0 0

More lyrics you may want