In matutinis laudibus by Hildegard von Bingen — Lyrics

Hildegard von Bingen Latin Sacred Antiphons Staff notation

Full Lyrics

I. Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursule virginis cum turba sua in omnibus populis dedit. II. Unde quocumque venientes perrexerunt, velut cum gaudio celestis paradisi suscepte sunt, quia in religione morum honorifice apparuerunt. III. De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt, qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant. IV. Deus enim in prima muliere presignavit ut mulier a viri custodia nutriretur. V. Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua excercet, et firmamentum eum sustinet ac aer in viribus istius pascitur. VI. Et ideo puelle iste per summum virum sustentabantur, vexillate in regali prole virginee nature. VII. Deus enim rorem in illas misit, de quo multiplex fama crevit, ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant. VIII. Sed diabolus in invidia sua istud irrisit, qua nullum opus Dei intactum dimisit.

Download the sheet music

In matutinis laudibus

In matutinis laudibus

By Hildegard von Bingen
Staff
Latin
10 pages
0 Downloads
Sacred Antiphons
0 0

More lyrics you may want