In Jewry is God known by John Clarke-Whitfeld — Lyrics

John Clarke-Whitfeld Latin English Sacred Verse anthems Staff notation

Full Lyrics

In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis; turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili, et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.

Download the sheet music

In Jewry is God known

In Jewry is God known

By John Clarke-Whitfeld
Staff
Latin, English
7 pages
0 Downloads
Sacred Verse anthems
0 0

More lyrics you may want