Full Lyrics
In illo tempore pastores loquebantur ad invicem:
transeamus usque in Bethlehem
et videamus hoc verbum quod dictum(/factum) est
quod fecit Dominus et ostendit nobis,
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph
et infantum positum in praesepio.
Videntes autem cognoverunt de verbo
quod dictum erat illis de puero hoc.
Et omnes qui audierunt mirati sunt
et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Maria autem conservabat omnia verba haec,
et reversi sunt pastores laudantes Dominum
et glorificantes Deum in omnibus
quae audierant et viderant
sicut dictum est ad illos.