In illo tempore missus est angelus by Alexander Utendal — Lyrics

Alexander Utendal Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

In illo tempore missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, ac nomen virginis Maria, et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce, ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Jesum. Is erit magnus et filius altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Spiritus sanctus superveniet in te et virtus obumbrabit tibi, propterea quod et nascetur sanctum, vocabitur filius Dei. Et ecce Elizabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua et hic mensis sextus est illi, quae dicebatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum. Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.

Download the sheet music

In illo tempore missus est angelus

In illo tempore missus est angelus

By Alexander Utendal
Staff
Latin
17 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want