Full Lyrics
In illo tempore exsurgens Maria abiit in montana
cum festinatione in civitatem Judaet intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabethexsultavit infans in utero eiuset repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
et exclamavit voce magna et dixit:Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?Ecce enim ut facta est vox salutationis tuaein auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Et beata quae credidisti quoniam perficientur ea
quae dicta sunt tibi a Domino.Et ait Maria:magnificat anima mea Dominum et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo.