Full Lyrics
In illo tempore egressus Jesus
secessit in partes Tyri et Sidonis,
et ecce mulier Chananaea a finibus illis
egressa clamavit dicens ei:
Miserere mei Domine, fili David.
Filia mea male a daemonio vexatur.
Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes:
Dimitte eam quia clamat post nos.
Ipse autem respondens ait: Non sum missus
nisi ad oves quae perierunt domus Israel.