In Deo laudabo by Carlotta Ferrari — Lyrics

Carlotta Ferrari Latin Sacred Staff notation

Full Lyrics

In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me. Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi: quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Download the sheet music

In Deo laudabo

In Deo laudabo

By Carlotta Ferrari
Staff
Latin
8 pages
0 Downloads
Sacred
0 0

More lyrics you may want