Homo quidem erat dives / Pater Abraham by Melchior Vulpius — Lyrics

Melchior Vulpius Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Homo quidam erat dives qui induebatur purpura & bysso: & epulabatur quotidiae splendide: Erat autem quidam mendicus nomine Lazarus qui cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis. Accidit autem ut moreretur mendicus & deportaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem & dives, ac sepultus est. Atque in tartaro sublatis oculis suis cum esset in tormentis vidit Abraham eminus & Lazarus insinum eius & ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei & mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ac refrigere linguam meam: quia crucior in haec flamma. Dixit autem Abraham: Fili, recordare, quod tu receperis bona tua in vita tua: Et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur: Tu vero crucearis.

Download the sheet music

Homo quidem erat dives / Pater Abraham

Homo quidem erat dives / Pater Abraham

By Melchior Vulpius
Staff
Latin
9 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want