Full Lyrics
Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletur multis miseriis.
Qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra
et nunquam in eodem statu permanet.
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,
et adducere eum tecum in judicium?
Quis potest facere mundum ex immundo conceptum semine,
nonne tu qui solus es?
Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est.
Constituisti terminos ejus qui praeteriri non poterunt,
recede ergo paululum ab eo ut quiescat,
donec optata veniat et sicut mercenarii dies ejus.