Full Lyrics
Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Qui quasi flos egreditur et conteritur,
et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.
Et dignum ducis super hujusceodi aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in judicium?
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?
Nonne tu, qui solus es?
Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est:
constituisti terminos ejus, qui preateriri non poterunt.
Recede ergo paululum ab eo, ut quiescat,
donec optata veniat, et sicut mercenarii, dies ejus.