Full Lyrics
Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Humiliavit semet ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium,
et infernorum,
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.