Full Lyrics
1. Sanctorum meritis inclita gaudia
Pangamus socii gestaque fortia
Nam gliscit animus promere cantibus
Victorum genus optimum.
2. Hi sunt quo retines mundis inhorruit
Ipsum nam sterile flore per aridum
Sprevere penitus teque secuti sunt,
Rex, Christe, bone caelitum.
3.Hi pro te furias saevaque sustinent;
non murmur resonat, non querimonia,
sed corde tacito mens bene conscia
conservat patientiam.
3. Hi pro te furias atque ferocia
calcarunt hominum saevaque verbera,
cessit his lacerans fortiter ungula
nec carpsit penetralia.
4. Quae vox, quae poterit lingua retexere
Quae tu martyribus munera praeparas?
Rubri nam fluido sanguine laureis
Ditantur bene fulgidis.
5. Te, summa Deitas unaque, poscimus,
ut culpas abluas, noxia subtrahes,
Des pacem famulis nos quoque gloriam
per cuncta tibi sæcula.
Amen