Full Lyrics
Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna & laverunt stolas suas & dealbaverunt eas in sanguine Agni;
Ideo sunt ante thronum Dei & serviunt ei die ac nocte in templo eius
& qui sedet in throno habitabit super illos,
non esurient neque sitient amplius,
nec cadet super illos sol, neque ullus estus,
quoniam Agnus qui in medio throni est reget illos,
& deducet eos ad vitae fontes aquarum
& absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum
& cum illi darent gloriam & honorem & benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum,
procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentes in throno
& adorabant viventem, in saecula saeculorum
& mittebant coronas suas ante thronum dicentes:
Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam & honorem & virtutem,
quia tu creasti omnia
& propter voluntatem tuam erant & creata sunt
& vox de throno exivit dicens:
Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius
& qui timetis eum, pusilli & magni, & audivi quasi vocem tubae magnae
& quasi vocem aquarum multarum, & sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium:
Alleluja,
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens,
gaudeamus & exultemus, & demus gloriam ei.