Full Lyrics
Haec est dies quam fecit Dominus.
Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit,
et redemptionem misit.
Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit.
Hodie Deus homo factus,
id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit,
Ergo exordium nostrae redemptionis devote recolamus,
et exultemus dicentes: Gloria tibi Domine.