Gratia sola Dei by Orlando di Lasso — Lyrics

Orlando di Lasso Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

‘’’Gratia sola Dei’’’ pie in omnibus omnia adimplet virtute aeterna caelesti et amore creatis in nostris almus vigeat quoque cordibus ardor lege sacra statuit cunctisque amor imperet unus hinc reduces qui nos caelo asserat atque beatos efficiat virtus aequa almo in amore recumbit. Legitimo ergo nihil natura invenit amore majus, connubii unde ferax fit copula fidi vis sacra amicitiae rata confirmatio amoris solus amans quod amare iuvat, faeliciter ardet. Res mira, ignoti quod et illaquentur amore; emicat accensis per famam mentibus ardor nocte silente magis, dum mutua flamma per artus errans alta trahit suspiria pectore ab imo amplexus taedet longum expectare jugales.

Download the sheet music

Gratia sola Dei

Gratia sola Dei

By Orlando di Lasso
Staff
Latin
9 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want