Full Lyrics
Gaude, mater matris Christi,
quae per aurem applausisti
Dei Patris nuntio.
Gaude, quia concepisti
sterelisque tu fuisti
Joachim coniugio.
Gaude, quia tua nata
in te clausa sit mundata
paritali vitio.
Gaude, quia vas virtutis
peperisti et salutis
castitatis lilio.
Gaude, quia mundi stellam
atque summi regis cellam
lactasti cum gaudio,
per quam late vultus tu[i]
semper nobis detur frui
in caeli palatio.
O Anna, mater matris
redemptoris nostri;
O Anna, matrona nobilissima,
quae iam regnas cum angelis,
coronata in gloria,
ibi nostri memor esto.
O Anna sanctissima,
funde preces ut possimus
illic tuo sociari collegio.
Amen.