Full Lyrics
Gaude Barbara beata
Summe pollens in doctrina
Angeli mysterio
Gaude virgo Deo grata
Quae Baptistam imitata
Es in vitae stadio
Gaude cum te visitavit
Christus vita et curavit
Plagas actu proprio
Gaude quia meruisti
Impetrare quod petisti
Dante Dei Filio
Gaude namque elevata
Es in coelo et velata
Nobili martyrio
Te laudantem familiam
Trahe post te ad gloriam
Finito exilio
O Barbara tam decora
Pro nobis Christum exora