Full Lyrics
I.
1. Fulgens iubar ecclesiæ Dei,
Peccatorum salus promptissima,
Si precibus quibuscumque flecti
Queas, nobis da, virgo beata,
Ut omnes qui tuæ mysteria
Purificationis colimus
Post temporis hujus curricua
sublimemur sanctorum sedibus.
2. Quæ semine viri peperis set,
Mulierem lex quodndam cogebat,
Ut ad templum purganda veniret
Partum ferenz; lex hæc
non urgebat Mariam, quæ virum
non noverat, Illa tamen pro nobis omnibus
Legem tulit, ut nos quos amabat
Sublimemur sanctorum sedibus.
3. Quod purgari non indignaverit,
Hujus festo monstrat ecclesia
Per cereum, quem tunc quisque tenet
Luce enim qua fulget candela,
Per splendorem vitæ in Maria
Concorditer omnes ostendimus
Ut persua tandem precamina
sublimemur sanctorum sedibus.
4. O igitur virtutis exemplar,
Virginum, lux gloriosa virgo,
Decus nostrum et ut verum loquar,
viva virtus, pulchra pulchritudo,
Sanctitatis excellens imago,
Humiliter a te requirimus,
Ut post mortem cum dulci gaudio
Sublimemur sanctorum sedibus.
Amen.
II.
1. Puerpera, pura parens
Enixa regem sæculi,
Tibi non fit, orbe parens,
Ritu mens: vales sæculi
Vitam reddere, nonnulli
Salvati sunt hoc limite;
Das hæc merito tituli:
"Fili, precata remitte!"
2. Eja, virgo lapsu carens,
Charta qua Ditem expuli,
Annuisti legi verens.
Solvere legem; et pulli Turturum tis infantuli
Demonstrant oblati vitæ
Lumen pro me quod intuli
"Fili, peccata remitte!"
3. Larga manter lux oriens
Omen dedit opusculi,
Cum Simeon non moriens
Amplexatur nunc oculi
Numen vident et servuli
Tenore dat verbum: "mitte!"
Ad Christum dic: "te protuli:
Fili, peccata remitte, remitte!"
4. O igitur virgo clemens,
Quæ nos omnes redemisti Domus Dei,
gemma fulgens, Dulcis porta paradisi,
Dic nunc, quæso, tuæ proli,
Quem lactasti tuo lacte:
"Istis qui serviunt tibi,
Fili, peccata remitte!" .
Amen.