Full Lyrics
Fratres, gaudete in Domino semper. Iterum dico: gaudete.
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus, Dominus enim prope est.
Nihil soliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione.
Petitiones vestrae innotescant apud Deum,
et pax Dei quae exsuperat omne sensum
custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu, Domino nostro.