Felix per omnes by Anonymous — Lyrics

Anonymous Latin Sacred Staff notation

Full Lyrics

Felix per omnes Dei plebs ecclesias, Devote laudis Christo reddat hóstias. Qui confutávit daemónis versutias, Et reparávit nobis amicitias. Que nos condúcant ad celéstes grátias. Cujus ascénsus amóris fragrántia, Jacóbus justa ta galilaeae Maria, Pro ipso sprevit, Patrem ratem recia. Majus secutus dereliquit ómnia, Spárgens ubique vitae seminária. Cui nomen Christus Boanérges prébuit, in majestáte Jesum qua resplénduit. Transfigurátum videre promeruit, Quique sedere dextrae ejus maluit. Judeos atque gentiles edócuit. Jacobus major verbi Dei virgula, Simulácrórum contrivit obstáculat. Confírmans gentes in fidei régula. Divérsa egris dat salútis ócula. Pie defúnctos súscitat per saécula. Ergo pro tánti militis victória, Cujus attólit modulos ecclésia. Sit Patri Nato Spíritui glória, et nobis boni sit perseverántia Qua perfruámur politica pátria. Amen.

Download the sheet music

Felix per omnes

Felix per omnes

By Anonymous
Staff
Latin
4 pages
0 Downloads
Sacred
0 0

More lyrics you may want